Hľadaný výraz: Mt 26,69-75; Mk 14,66-72; Lk 22,56-62; Jn 18,25-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”. 70 At ille negavit coram omnibus dicens: “ Nescio quid dicis! ”. 71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”. 72 Et iterum negavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”. 73 Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ”. 74 Tunc coepit detestari et iurare: “ Non novi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit; 75 et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit amare.

66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis 67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “ Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ”. 68 At ille negavit dicens: “ Neque scio neque novi quid tu dicas! ”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69 Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic ex illis est! ”. 70 At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: “ Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ”. 71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: “ Nescio hominem istum, quem dicitis! ”. 72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepit flere.

56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: 57 “ Et hic cum illo erat! ”. At ille negavit eum dicens: 58 “ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum! ”. 59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “ Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ”. 60 Et ait Petrus: “ Homo, nescio quid dicis! ”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. 61 Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”. 62 Et egressus foras flevit amare.

25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “ Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum! ”. 26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “ Nonne ego te vidi in horto cum illo? ”. 27 Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.

1

mail   print   facebook   twitter